monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 10, 2
Tunc et Christiani puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. Sed nobis inquitis, dii sunt. Appellamus et provocamus a vobis ipsis ad conscientiam vestram, illa nos iudicet, illa nos condemnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse . Sed et ipsa inficias si ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodierum et civitatibus, in quibus nati sunt , et regionibus, in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur. Nec ego per singulos decurram, tot ac tantos , novos, veteres, barbaros , Graecos, Romanos, peregrinos, captivos, adoptivos, proprios, communes, masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, militares; otiosum est etiam titulos persequi, ut colligam in compendium , et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis; certe enim oblitos agitis.